monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7 > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 84 > bavPal.lat.311.380 > sectio 35 > csg46.326 > sectio 41 > sectio 15 > uwbM.p.th.f.68.191 > sectio 66 > sectio 8 > sectio 14 > sectio 6 > sectio 3 > salCod.Sal.X,16.387 > 87 > sectio 37 > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 70
Sed post casum illius impii, quando novissimus dies in solutione mundi occurrat mortalis homo non quaerat; quia eum scire non poterit, quoniam eum Pater in abscondito secreti sui servavit. Ad iudicium ergo, o homines, vos praeparate. Ut autem praedictum est filius perditionis cum patre suo diabolo et cum omnibus artibus illius in novissimo tempore per Filium meum fortissimum praeliatorem cum magna confusione superabitur; sicut et inimici fortissimi Samsonis in praefiguratione ipsius deiecti sunt, velut in sacra Historia scriptum est: Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et caeteram multitudinem quae ibi erat: multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat . Hoc tale est: Filio Dei, scilicet fortissimo Samsoni primum Synagoga coniuncta est; cui ipse occulta illa quae in Veteri Testamento abscondita erant, in mirabili doctrina sua distribuit, interiorem dulcedinem legis quae fortior leone erat, ipsi benigne aperiens.